1Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph : locutique sunt Moysi coram principibus Isral, atque dixerunt : 2Tibi domino nostro prcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Isral, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri : 3quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra hreditate minuetur. 4Atque ita fiet, ut cum jubilus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat. 5Respondit Moyses filiis Isral et, Domino prcipiente, ait : Recte tribus filiorum Joseph locuta est. 6Et hc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est : nubant quibus volunt, tantum ut su tribus hominibus : 7ne commisceatur possessio filiorum Isral de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua : 8et cunct femin de eadem tribu maritos accipient : ut hreditas permaneat in familiis, 9nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant 10ut a Domino separat sunt. Feceruntque fili Salphaad ut fuerat imperatum : 11et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui 12de familia Manasse, qui fuit filius Joseph : et possessio, qu illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum. 13Hc sunt mandata atque judicia, qu mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Isral, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho.