1Psalmus David. [Domine, clamavi ad te : exaudi me ;intende voci me, cum clamavero ad te. 2Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ;elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. 3Pone, Domine, custodiam ori meo,et ostium circumstanti labiis meis. 4Non declines cor meum in verba maliti,ad excusandas excusationes in peccatis ;cum hominibus operantibus iniquitatem,et non communicabo cum electis eorum. 5Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me :oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum : 6absorpti sunt juncti petr judices eorum.Audient verba mea, quoniam potuerunt. 7Sicut crassitudo terr erupta est super terram,dissipata sunt ossa nostra secus infernum. 8Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ;in te speravi, non auferas animam meam. 9Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi,et a scandalis operantium iniquitatem. 10Cadent in retiaculo ejus peccatores :singulariter sum ego, donec transeam.]