1Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. 2[Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ?Multi insurgunt adversum me ; 3multi dicunt anim me :Non est salus ipsi in Deo ejus. 4Tu autem Domine, susceptor meus es,gloria mea, et exaltans caput meum. 5Voce mea ad Dominum clamavi ;et exaudivit me de monte sancto suo. 6Ego dormivi, et soporatus sum ;et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. 7Non timebo millia populi circumdantis me.Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus. 8Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ;dentes peccatorum contrivisti. 9Domini est salus ;et super populum tuum benedictio tua.]