1In finem. Servo Domini ipsi David. 2[Dixit injustus ut delinquat in semetipso :non est timor Dei ante oculos ejus. 3Quoniam dolose egit in conspectu ejus,ut inveniatur iniquitas ejus ad odium. 4Verba oris ejus iniquitas, et dolus ;noluit intelligere ut bene ageret. 5Iniquitatem meditatus est in cubili suo ;astitit omni vi non bon :malitiam autem non odivit. 6Domine, in clo misericordia tua,et veritas tua usque ad nubes. 7Justitia tua sicut montes Dei ;judicia tua abyssus multa.Homines et jumenta salvabis, Domine, 8quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus.Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. 9Inebriabuntur ab ubertate domus tu,et torrente voluptatis tu potabis eos : 10quoniam apud te est fons vit,et in lumine tuo videbimus lumen. 11Prtende misericordiam tuam scientibus te,et justitiam tuam his qui recto sunt corde. 12Non veniat mihi pes superbi,et manus peccatoris non moveat me. 13Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ;expulsi sunt, nec potuerunt stare.]