1In finem. Intellectus David, 2cum venit Dog Idumus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech. 3[Quid gloriaris in malitia,qui potens es in iniquitate ? 4Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ;sicut novacula acuta fecisti dolum. 5Dilexisti malitiam super benignitatem ;iniquitatem magis quam loqui quitatem. 6Dilexisti omnia verba prcipitationis ;lingua dolosa. 7Propterea Deus destruet te in finem ;evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,et radicem tuam de terra viventium. 8Videbunt justi, et timebunt ;et super eum ridebunt, et dicent : 9Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ;sed speravit in multitudine divitiarum suarum,et prvaluit in vanitate sua. 10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ;speravi in misericordia Dei, in ternum et in sculum sculi. 11Confitebor tibi in sculum, quia fecisti ;et exspectabo nomen tuum,quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.]