1In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. 2[Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ;tota die impugnans, tribulavit me. 3Conculcaverunt me inimici mei tota die,quoniam multi bellantes adversum me. 4Ab altitudine diei timebo :ego vero in te sperabo. 5In Deo laudabo sermones meos ;in Deo speravi :non timebo quid faciat mihi caro. 6Tota die verba mea execrabantur ;adversum me omnes cogitationes eorum in malum. 7Inhabitabunt, et abscondent ;ipsi calcaneum meum observabunt.Sicut sustinuerunt animam meam, 8pro nihilo salvos facies illos ;in ira populos confringes. 9Deus, vitam meam annuntiavi tibi ;posuisti lacrimas meas in conspectu tuo,sicut et in promissione tua : 10tunc convertentur inimici mei retrorsum.In quacumque die invocavero te,ecce cognovi quoniam Deus meus es. 11In Deo laudabo verbum ;in Domino laudabo sermonem.In Deo speravi :non timebo quid faciat mihi homo. 12In me sunt, Deus, vota tua,qu reddam, laudationes tibi : 13quoniam eripuisti animam meam de morte,et pedes meos de lapsu,ut placeam coram Deo in lumine viventium.]