1Intellectus Asaph. [Ut quid, Deus, repulisti in finem,iratus est furor tuus super oves pascu tu ? 2Memor esto congregationis tu,quam possedisti ab initio.Redemisti virgam hreditatis tu,mons Sion, in quo habitasti in eo. 3Leva manus tuas in superbias eorum in finem :quanta malignatus est inimicus in sancto ! 4Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tu ;posuerunt signa sua, signa : 5et non cognoverunt sicut in exitu super summum.Quasi in silva lignorum securibus 6exciderunt januas ejus in idipsum ;in securi et ascia dejecerunt eam. 7Incenderunt igni sanctuarium tuum ;in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. 8Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul :Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. 9Signa nostra non vidimus ;jam non est propheta ;et nos non cognoscet amplius. 10Usquequo, Deus, improperabit inimicus ?irritat adversarius nomen tuum in finem ? 11Ut quid avertis manum tuam,et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ? 12Deus autem rex noster ante scula :operatus est salutem in medio terr. 13Tu confirmasti in virtute tua mare ;contribulasti capita draconum in aquis. 14Tu confregisti capita draconis ;dedisti eum escam populis thiopum. 15Tu dirupisti fontes et torrentes ;tu siccasti fluvios Ethan. 16Tuus est dies, et tua est nox ;tu fabricatus es auroram et solem. 17Tu fecisti omnes terminos terr ;statem et ver tu plasmasti ea. 18Memor esto hujus : inimicus improperavit Domino,et populus insipiens incitavit nomen tuum. 19Ne tradas bestiis animas confitentes tibi,et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. 20Respice in testamentum tuum,quia repleti sunt qui obscurati sunt terr domibus iniquitatum. 21Ne avertatur humilis factus confusus ;pauper et inops laudabunt nomen tuum. 22Exsurge, Deus, judica causam tuam ;memor esto improperiorum tuorum,eorum qu ab insipiente sunt tota die. 23Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum :superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.]