1In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios. 2[Notus in Juda Deus ;in Isral magnum nomen ejus. 3Et factus est in pace locus ejus,et habitatio ejus in Sion. 4Ibi confregit potentias arcuum,scutum, gladium, et bellum. 5Illuminans tu mirabiliter a montibus ternis ; 6turbati sunt omnes insipientes corde.Dormierunt somnum suum,et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. 7Ab increpatione tua, Deus Jacob,dormitaverunt qui ascenderunt equos. 8Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ?ex tunc ira tua. 9De clo auditum fecisti judicium :terra tremuit et quievit 10cum exsurgeret in judicium Deus,ut salvos faceret omnes mansuetos terr. 11Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi,et reliqui cogitationis diem festum agent tibi. 12Vovete et reddite Domino Deo vestro,omnes qui in circuitu ejus affertis munera :terribili, 13et ei qui aufert spiritum principum :terribili apud reges terr.]