1Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum ;in medio autem deos dijudicat. 2Usquequo judicatis iniquitatem,et facies peccatorum sumitis ? 3Judicate egeno et pupillo ;humilem et pauperem justificate. 4Eripite pauperem,et egenum de manu peccatoris liberate. 5Nescierunt, neque intellexerunt ;in tenebris ambulant :movebuntur omnia fundamenta terr. 6Ego dixi : Dii estis,et filii Excelsi omnes. 7Vos autem sicut homines moriemini,et sicut unus de principibus cadetis. 8Surge, Deus, judica terram,quoniam tu hreditabis in omnibus gentibus.]