1Canticum ipsi David, quando domus dificabatur post captivitatem. [Cantate Domino canticum novum ;cantate Domino omnis terra. 2Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ;annuntiate de die in diem salutare ejus. 3Annuntiate inter gentes gloriam ejus ;in omnibus populis mirabilia ejus. 4Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis :terribilis est super omnes deos. 5Quoniam omnes dii gentium dmonia ;Dominus autem clos fecit. 6Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ;sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. 7Afferte Domino, patri gentium,afferte Domino gloriam et honorem ; 8afferte Domino gloriam nomini ejus.Tollite hostias, et introite in atria ejus ; 9adorate Dominum in atrio sancto ejus.Commoveatur a facie ejus universa terra ; 10dicite in gentibus, quia Dominus regnavit.Etenim correxit orbem terr, qui non commovebitur ;judicabit populos in quitate. 11Ltentur cli, et exsultet terra ;commoveatur mare et plenitudo ejus ; 12gaudebunt campi, et omnia qu in eis sunt.Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum 13a facie Domini, quia venit,quoniam venit judicare terram.Judicabit orbem terr in quitate,et populos in veritate sua.]