1Et post hc vidi alium angelum descendentem de clo, habentem potestatem magnam : et terra illuminata est a gloria ejus. 2Et exclamavit in fortitudine, dicens : Cecidit, cecidit Babylon magna : et facta est habitatio dmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immund, et odibilis : 3quia de vino ir fornicationis ejus biberunt omnes gentes : et reges terr cum illa fornicati sunt : et mercatores terr de virtute deliciarum ejus divites facti sunt. 4Et audivi aliam vocem de clo, dicentem : Exite de illa populus meus : ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis. 5Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad clum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus. 6Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis : et duplicate duplicia secundum opera ejus : in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum. 7Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum : quia in corde suo dicit : Sedeo regina : et vidua non sum, et luctum non videbo. 8Ideo in una die venient plag ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur : quia fortis est Deus, qui judicabit illam. 9Et flebunt, et plangent se super illam reges terr, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus : 10longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes : V, v civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis : quoniam una hora venit judicium tuum. 11Et negotiatores terr flebunt, et lugebunt super illam : quoniam merces eorum nemo emet amplius : 12merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margarit, et byssi, et purpur, et serici, et cocci (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et ramento, et ferro, et marmore, 13et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et simil, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum. 14Et poma desiderii anim tu discesserunt a te, et omnia pinguia et prclara perierunt a te, et amplius illa jam non invenient. 15Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes, ac lugentes, 16et dicentes : V, v civitas illa magna, qu amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis : 17quoniam una hora destitut sunt tant diviti, et omnis gubernator, et omnis qui in lacum navigat, et naut, et qui in mari operantur, longe steterunt, 18et clamaverunt videntes locum incendii ejus, dicentes : Qu similis civitati huic magn ? 19et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes : V, v civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis ejus : quoniam una hora desolata est. 20Exsulta super eam clum, et sancti apostoli, et prophet : quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa. 21Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens : Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra jam non invenietur. 22Et vox cithardorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius : et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius : et vox mol non audietur in te amplius : 23et lux lucern non lucebit in te amplius : et vox sponsi et spons non audietur adhuc in te : quia mercatores tui erant principes terr, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes. 24Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est : et omnium qui interfecti sunt in terra.