1Prologus Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Isral doctrin et sapienti causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum qu ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapienti, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam : non autem solum hc, sed et ipsa lex, et prophet, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemi Evergetis regis, postquam perveni in gyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parv neque contemnend doctrin. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum : et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa qu ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. [Omnis sapientia a Domino Deo est :et cum illo fuit semper, et est ante vum. 2Arenam maris, et pluvi guttas,et dies sculi, quis dinumeravit ?altitudinem cli, et latitudinem terr,et profundum abyssi, quis dimensus est ? 3sapientiam Dei prcedentem omnia, quis investigavit ? 4Prior omnium creata est sapientia,et intellectus prudenti ab vo. 5Fons sapienti verbum Dei in excelsis,et ingressus illius mandata terna. 6Radix sapienti cui revelata est ?et astutias illius quis agnovit ? 7disciplina sapienti cui revelata est et manifestata ?et multiplicationem ingressus illius quis intellexit ? 8Unus est altissimus, Creator omnipotens,et rex potens et metuendus nimis,sedens super thronum illius, et dominans Deus. 9Ipse creavit illam in Spiritu Sancto,et vidit, et dinumeravit, et mensus est : 10et effudit illam super omnia opera sua,et super omnem carnem, secundum datum suum,et prbuit illam diligentibus se.] 11[Timor Domini gloria, et gloriatio,et ltitia, et corona exsultationis. 12Timor Domini delectabit cor,et dabit ltitiam, et gaudium, et longitudinem dierum. 13Timenti Dominum bene erit in extremis,et in die defunctionis su benedicetur. 14Dilectio Dei honorabilis sapientia : 15quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione,et in agnitione magnalium suorum. 16Initium sapienti timor Domini :et cum fidelibus in vulva concreatus est :cum electis feminis graditur,et cum justis et fidelibus agnoscitur. 17Timor Domini scienti religiositas : 18religiositas custodiet et justificabit cor ;jucunditatem atque gaudium dabit. 19Timenti Dominum bene erit,et in diebus consummationis illius benedicetur. 20Plenitudo sapienti est timere Deum,et plenitudo a fructibus illius. 21Omnem domum illius implebit a generationibus,et receptacula a thesauris illius. 22Corona sapienti timor Domini,replens pacem et salutis fructum : 23et vidit, et dinumeravit eam :utraque autem sunt dona Dei. 24Scientiam et intellectum prudenti sapientia compartietur,et gloriam tenentium se exaltat. 25Radix sapienti est timere Dominum,et rami illius longvi. 26In thesauris sapienti intellectus et scienti religiositas :execratio autem peccatoribus sapientia. 27Timor Domini expellit peccatum : 28nam qui sine timore est non poterit justificari :iracundia enim animositatis illius subversio illius est. 29Usque in tempus sustinebit patiens,et postea redditio jucunditatis. 30Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius,et labia multorum enarrabunt sensum illius. 31In thesauris sapienti significatio disciplin : 32execratio autem peccatori cultura Dei. 33Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam,et Deus prbebit illam tibi. 34Sapientia enim et disciplina timor Domini :et quod beneplacitum est illi, 35fides et mansuetudo,et adimplebit thesauros illius. 36Ne sis incredibilis timori Domini,et ne accesseris ad illum duplici corde. 37Ne fueris hypocrita in conspectu hominum,et non scandalizeris in labiis tuis. 38Attende in illis, ne forte cadas,et adducas anim tu inhonorationem : 39et revelet Deus absconsa tua,et in medio synagog elidat te : 40quoniam accessisti maligne ad Dominum,et cor tuum plenum est dolo et fallacia.]