1[Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur :nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis. 2Non credas vit illorum,et ne respexeris in labores eorum. 3Melior est enim unus timens Deum,quam mille filii impii : 4et utile est mori sine filiis,quam relinquere filios impios. 5Ab uno sensato inhabitabitur patria :tribus impiorum deseretur. 6Multa talia vidit oculis meus,et fortiora horum audivit auris mea. 7In synagoga peccantium exardebit ignis,et in gente incredibili exardescet ira. 8Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes,qui destructi sunt confidentes su virtuti. 9Et non pepercit peregrinationi Lot,et execratus est eos pr superbia verbi illorum. 10Non misertus est illis, gentem totam perdens,et extollentem se in peccatis suis. 11Et sicut sexcenta millia peditum,qui congregati sunt in duritia cordis sui :et si unus fuisset cervicatus,mirum si fuisset immunis. 12Misericordia enim et ira est cum illo :potens exoratio, et effundens iram. 13Secundum misericordiam suam,sic correptio illius homines secundum opera sua judicat. 14Non effugiet in rapina peccator,et non retardabit sufferentia misericordiam facientis. 15Omnis misericordia faciet locum unicuique,secundum meritum operum suorum,et secundum intellectum peregrinationis ipsius.] 16[Non dicas : A Deo abscondar :et ex summo, quis mei memorabitur ? 17in populo magno non agnoscar :qu est enim anima mea in tam immensa creatura ? 18Ecce clum et cli clorum,abyssus, et universa terra, et qu in eis sunt,in conspectu illius commovebuntur. 19Montes simul, et colles, et fundamenta terr,cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. 20Et in omnibus his insensatum est cor,et omne cor intelligitur ab illo. 21Et vias illius quis intelligit,et procellam quam nec oculus videbit hominis ? 22Nam plurima illius opera sunt in absconsis :sed opera justiti ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit ?longe enim est testamentum a quibusdam,et interrogatio omnium in consummatione est. 23Qui minoratur corde cogitat inania,et vir imprudens et errans cogitat stulta.] 24[Audi me, fili, et disce disciplinam sensus,et in verbis meis attende in corde tuo : 25et dicam in quitate disciplinam,et scrutabor enarrare sapientiam :et in verbis meis attende in corde tuo,et dico in quitate spiritus virtutesquas posuit Deus in opera sua ab initio,et in veritate enuntio scientiam ejus. 26In judicio Dei opera ejus ab initio,et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum,et initia eorum in gentibus suis. 27Ornavit in ternum opera illorum :nec esurierunt, nec laboraverunt,et non destiterunt ab operibus suis. 28Unusquisque proximum sibi non angustiabit in ternum : 29non sis incredibilis verbo illius. 30Post hc Deus in terram respexit,et implevit illam bonis suis : 31anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius,et in ipsam iterum reversio illorum.]