1[Quam bonum est arguere, quam irasci,et confitentem in oratione non prohibere ! 2Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam : 3sic qui facit per vim judicium iniquum. 4Quam bonum est correptum manifestare pnitentiam !sic enim effugies voluntarium peccatum. 5Est tacens qui invenitur sapiens :et est odibilis qui procax est ad loquendum. 6Est tacens non habens sensum loquel :et est tacens sciens tempus aptum. 7Homo sapiens tacebit usque ad tempus :lascivus autem et imprudens non servabunt tempus. 8Qui multis utitur verbis ldet animam suam :et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur. 9Est processio in malis viro indisciplinato,et est inventio in detrimentum. 10Est datum quod non est utile,et est datum cujus retributio duplex. 11Est propter gloriam minoratio,et est qui ab humilitate levabit caput. 12Est qui multa redimat modico pretio,et restituens ea in septuplum. 13Sapiens in verbis seipsum amabilem facit :grati autem fatuorum effundentur. 14Datus insipientis non erit utilis tibi :oculi enim illius septemplices sunt. 15Exigua dabit, et multa improperabit :et apertio oris illius inflammatio est. 16Hodie fneratur quis, et cras expetit :odibilis est homo hujusmodi. 17Fatuo non erit amicus,et non erit gratia bonis illius : 18qui enim edunt panem illius, fals lingu sunt.Quoties et quanti irridebunt eum ! 19neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit ;similiter et quod non erat habendum. 20Lapsus fals lingu quasi qui in pavimento cadens :sic casus malorum festinanter veniet. 21Homo acharis quasi fabula vana,in ore indisciplinatorum assidua erit. 22Ex ore fatui reprobabitur parabola :non enim dicit illam in tempore suo.] 23[Est qui vetatur peccare pr inopia,et in requie sua stimulabitur. 24Est qui perdet animam suam pr confusione,et ab imprudenti persona perdet eam :person autem acceptione perdet se. 25Est qui pr confusione promittit amico,et lucratus est eum inimicum gratis. 26Opprobrium nequam in homine mendacium :et in ore indisciplinatorum assidue erit. 27Potior fur quam assiduitas viri mendacis :perditionem autem ambo hreditabunt. 28Mores hominum mendacium sine honore,et confusio illorum cum ipsis sine intermissione. 29Sapiens in verbis producet seipsum,et homo prudens placebit magnatis. 30Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum,et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur :qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem. 31Xenia et dona exccant oculos judicum,et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum. 32Sapientia absconsa, et thesaurus invisus,qu utilitas in utrisque ? 33Melior est qui celat insipientiam suam,quam homo qui abscondit sapientiam suam.]