1[Qui facit misericordiam fneratur proximo suo :et qui prvalet manu mandata servat. 2Fnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius :et iterum redde proximo in tempore suo. 3Confirma verbum, et fideliter age cum illo :et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. 4Multi quasi inventionem stimaverunt fnus,et prstiterunt molestiam his qui se adjuverunt. 5Donec accipiant, osculantur manus dantis,et in promissionibus humiliant vocem suam : 6et in tempore redditionis postulabit tempus,et loquetur verba tdii et murmurationum,et tempus causabitur. 7Si autem potuerit reddere, adversabitur :solidi vix reddet dimidium,et computabit illud quasi inventionem : 8sin autem, fraudabit illum pecunia sua,et possidebit illum inimicum gratis : 9et convitia et maledicta reddet illi,et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. 10Multi non causa nequiti non fnerati sunt,sed fraudari gratis timuerunt. 11Verumtamen super humilem animo fortior esto,et pro eleemosyna non trahas illum. 12Propter mandatum assume pauperem,et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum. 13Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum,et non abscondas illam sub lapide in perditionem. 14Pone thesaurum tuum in prceptis Altissimi,et proderit tibi magis quam aurum. 15Conclude eleemosynam in corde pauperis,et hc pro te exorabit ab omni malo. 16Super scutum potentis 17et super lanceam 18adversus inimicum tuum pugnabit.] 19[Vir bonus fidem facit pro proximo suo :et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi. 20Gratiam fidejussoris ne obliviscaris :dedit enim pro te animam suam. 21Repromissorem fugit peccator et immundus. 22Bona repromissoris sibi ascribit peccator :et ingratus sensu derelinquet liberantem se. 23Vir repromittit de proximo suo :et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo. 24Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes,et commovit illos quasi fluctus maris. 25Viros potentes gyrans migrare fecit,et vagati sunt in gentibus alienis. 26Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam :et qui conatur multa agere incidet in judicium. 27Recupera proximum secundum virtutem tuam,et attende tibi ne incidas.] 28[Initium vit hominis, aqua et panis,et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. 29Melior est victus pauperis sub tegmine asserumquam epul splendid in peregre sine domicilio. 30Minimum pro magno placeat tibi,et improperium peregrinationis non audies. 31Vita nequam hospitandi de domo in domum :et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os. 32Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos,et ad hc amara audiet : 33transi, hospes, et orna mensam,et qu in manu habes ciba ceteros. 34Exi a facie honoris amicorum meorum :necessitudine domus me hospitio mihi factus est frater. 35Gravia hc homini habenti sensum :correptio domus, et improperium fneratoris.]