1[Qui conservat legemmultiplicat oblationem. 2Sacrificium salutare est attendere mandatis,et discedere ab omni iniquitate. 3Et propitiationem litare sacrificii super injustitias :et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia. 4Retribuet gratiam qui offert similaginem :et qui facit misericordiam offert sacrificium. 5Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate :et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia. 6Non apparebis ante conspectum Domini vacuus : 7hc enim omnia propter mandatum Dei fiunt. 8Oblatio justi impinguat altare,et odor suavitatis est in conspectu Altissimi. 9Sacrificium justi acceptum est,et memoriam ejus non obliviscetur Dominus. 10Bono animo gloriam redde Deo,et non minuas primitias manuum tuarum. 11In omni dato hilarem fac vultum tuum,et in exsultatione sanctifica decimas tuas. 12Da Altissimo secundum datum ejus,et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum, 13quoniam Dominus retribuens est,et septies tantum reddet tibi. 14Noli offerre munera prava,non enim suscipiet illa. 15Et noli inspicere sacrificum injustum,quoniam Dominus judex est,et non est apud illum gloria person. 16Non accipiet Dominus personam in pauperem,et deprecationem lsi exaudiet. 17Non despiciet preces pupilli,nec viduam, si effundat loquelam gemitus. 18Nonne lacrim vidu ad maxillam descendunt,et exclamatio ejus super deducentem eas ? 19A maxilla enim ascendunt usque ad clum,et Dominus exauditor non delectabitur in illis. 20Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur,et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.] 21[Oratio humiliantis se nubes penetrabit,et donec propinquet non consolabitur,et non discedet donec Altissimus aspiciat. 22Et Dominus non elongabit :et judicabit justos, et faciet judicium :et Fortissimus non habebit in illis patientiam,ut contribulet dorsum ipsorum : 23et gentibus reddet vindictam,donec tollat plenitudinem superborum,et sceptra iniquorum contribulet : 24donec reddat hominibus secundum actus suos,et secundum opera Ad, et secundum prsumptionem illius : 25donec judicet judicium plebis su,et oblectabit justos misericordia sua. 26Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis,quasi nubes pluvi in tempore siccitatis.]