1[Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos,et ostende nobis lucem miserationum tuarum : 2et immitte timorem tuum super gentes qu non exquisierunt te,ut cognoscant quia non est deus nisi tu,et enarrent magnalia tua. 3Alleva manum tuam super gentes alienas,ut videant potentiam tuam. 4Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis,sic in conspectu nostro magnificaberis in eis : 5ut cognoscant te, sicut et nos cognovimusquoniam non est deus prter te, Domine. 6Innova signa, et immuta mirabilia. 7Glorifica manum et brachium dextrum. 8Excita furorem, et effunde iram. 9Tolle adversarium, et afflige inimicum. 10Festina tempus, et memento finis,ut enarrent mirabilia tua. 11In ira flamm devoretur qui salvatur :et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem. 12Contere caput principum inimicorum,dicentium : Non est alius prter nos. 13Congrega omnes tribus Jacob,ut cognoscant quia non est deus nisi tu,et enarrent magnalia tua,et hreditabis eos sicut ab initio. 14Miserere plebi tu, super quam invocatum est nomen tuum,et Isral quem coquasti primogenito tuo. 15Miserere civitati sanctificationis tu,Jerusalem, civitati requiei tu. 16Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis,et gloria tua populum tuum. 17Da testimonium his qui ab initio creatur tu sunt,et suscita prdicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophet priores. 18Da mercedem sustinentibus te,ut prophet tui fideles inveniantur :et exaudi orationes servorum tuorum, 19secundum benedictionem Aaron de populo tuo :et dirige nos in viam justiti,et sciant omnes qui habitant terramquia tu es Deus conspector sculorum.] 20[Omnem escam manducabit venter :et est cibus cibo melior. 21Fauces contingunt cibum fer,et cor sensatum verba mendacia. 22Cor pravum dabit tristitiam,et homo peritus resistet illi. 23Omnem masculum excipiet mulier :et est filia melior filia. 24Species mulieris exhilarat faciem viri sui,et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. 25Si est lingua curationis,est et mitigationis et misericordi :non est vir illius secundum filios hominum. 26Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem :adjutorium secundum illum est, et columna ut requies. 27Ubi non est sepes, diripietur possessio :et ubi non est mulier, ingemiscit egens. 28Quis credit ei qui non habet nidum,et deflectens ubicumque obscuraverit,quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem ?]