1[O mors, quam amara est memoria tuahomini pacem habenti in substantiis suis : 2viro quieto, et cujus vi direct sunt in omnibus,et adhuc valenti accipere cibum ! 3O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti,et qui minoratur viribus, 4defecto tate, et cui de omnibus cura est,et incredibili, qui perdit patientiam ! 5Noli metuere judicium mortis :memento qu ante te fuerunt,et qu superventura sunt tibi :hoc judicium a Domino omni carni. 6Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi ?sive decem, sive centum, sive mille anni : 7non est enim in inferno accusatio vit.] 8[Filii abominationum fiunt filii peccatorum,et qui conversantur secus domos impiorum. 9Filiorum peccatorum periet hreditas,et cum semine illorum assiduitas opprobrii. 10De patre impio queruntur filii,quoniam propter illum sunt in opprobrio. 11V vobis, viri impii,qui dereliquistis legem Domini Altissimi ! 12Et si nati fueritis, in maledictione nascemini :et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. 13Omnia qu de terra sunt in terram convertentur :sic impii a maledicto in perditionem. 14Luctus hominum in corpore ipsorum :nomen autem impiorum delebitur. 15Curam habe de bono nomine :hoc enim magis permanebit tibiquam mille thesauri pretiosi et magni. 16Bon vit numerus dierum :bonum autem nomen permanebit in vum.] 17[Disciplinam in pace conservate, filii :sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus,qu utilitas in utrisque ? 18Melior est homo qui abscondit stultitiam suam,quam homo qui abscondit sapientiam suam. 19Verumtamen reveremini in his qu procedunt de ore meo : 20non est enim bonum omnem reverentiam observare,et non omnia omnibus bene placent in fide. 21Erubescite a patre et a matre de fornicatione :et a prsidente et a potente de mendacio : 22a principe et a judice de delicto :a synagoga et plebe de iniquitate : 23a socio et amico de injustitia,et de loco in quo habitas : 24de furto, de veritate Dei, et testamento :de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti : 25a salutantibus de silentio,a respectu mulieris fornicari,et ab aversione vultus cognati. 26Ne avertas faciem a proximo tuo,et ab auferendo partem et non restituendo. 27Ne respicias mulierem alieni viri,et ne scruteris ancillam ejus,neque steteris ad lectum ejus. 28Ab amicis de sermonibus improperii :et cum dederis, ne improperes.]