1[Noli attendere ad possessiones iniquas,et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita :nihil enim proderit in tempore vindict et obductionis. 2Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui, 3et ne dixeris : Quomodo potui ?aut, Quis me subjiciet propter facta mea ?Deus enim vindicans vindicabit. 4Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste ?Altissimus enim est patiens redditor. 5De propitiatio peccato noli esse sine metu,neque adjicias peccatum super peccatum. 6Et ne dicas : Miseratio Domini magna est,multitudinis peccatorum meorum miserebitur : 7misericordia enim et ira ab illo cito proximant,et in peccatores respicit ira illius. 8Non tardes converti ad Dominum,et ne differas de die in diem : 9subito enim veniet ira illius,et in tempore vindict disperdet te. 10Noli anxius esse in divitiis injustis :non enim proderunt tibi in die obductionis et vindict.] 11[Non ventiles te in omnem ventum,et non eas in omnem viam :sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. 12Esto firmus in via Domini,et in veritate sensus tui et scientia :et prosequatur te verbum pacis et justiti. 13Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas,et cum sapientia proferas responsum verum. 14Si est tibi intellectus, responde proximo :sin autem, sit manus tua super os tuum,ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. 15Honor et gloria in sermone sensati :lingua vero imprudentis subversio est ipsius. 16Non appelleris susurro,et lingua tua ne capiaris et confundaris : 17super furem enim est confusio et pnitentia,et denotatio pessima super bilinguem :susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. 18Justifica pusillumet magnum similiter.]