1[ Sponsa Osculetur me osculo oris sui ;quia meliora sunt ubera tua vino, 2fragrantia unguentis optimis.Oleum effusum nomen tuum ;ideo adolescentul dilexerunt te. 3Chorus Adolescentularum Trahe me, post te curremusin odorem unguentorum tuorum.Introduxit me rex in cellaria sua ;exsultabimus et ltabimur in te,memores uberum tuorum super vinum.Recti diligunt te. 4Sponsa Nigra sum, sed formosa, fili Jerusalem,sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. 5Nolite me considerare quod fusca sim,quia decoloravit me sol.Filii matris me pugnaverunt contra me ;posuerunt me custodem in vineis :vineam meam non custodivi. 6Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,ubi cubes in meridie,ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. 7Sponsus Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres,egredere, et abi post vestigia gregum,et pasce hdos tuos juxta tabernacula pastorum. 8Equitatui meo in curribus Pharaonisassimilavi te, amica mea. 9Pulchr sunt gen tu sicut turturis ;collum tuum sicut monilia. 10Murenulas aureas faciemus tibi,vermiculatas argento. 11Sponsa Dum esset rex in accubitu suo,nardus mea dedit odorem suum. 12Fasciculus myrrh dilectus meus mihi ;inter ubera mea commorabitur. 13Botrus cypri dilectus meus mihiin vineis Engaddi. 14Sponsus Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es !Oculi tui columbarum. 15Sponsa Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus !Lectulus noster floridus. 16Tigna domorum nostrarum cedrina,laquearia nostra cypressina.]