1[Ego flos campi,et lilium convallium. 2Sponsus Sicut lilium inter spinas,sic amica mea inter filias. 3Sponsa Sicut malus inter ligna silvarum,sic dilectus meus inter filios.Sub umbra illius quem desideraveram sedi,et fructus ejus dulcis gutturi meo. 4Introduxit me in cellam vinariam ;ordinavit in me caritatem. 5Fulcite in me floribus,stipate me malis,quia amore langueo. 6Lva ejus sub capite meo,et dextera illius amplexabitur me. 7Sponsus Adjuro vos, fili Jerusalem,per capreas cervosque camporum,ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,quoadusque ipsa velit. 8Sponsa Vox dilecti mei ; ecce iste venit,saliens in montibus, transiliens colles. 9Similis est dilectus meus capre,hinnuloque cervorum.En ipse stat post parietem nostrum,respiciens per fenestras,prospiciens per cancellos. 10En dilectus meus loquitur mihi.Sponsus Surge, propera, amica mea,columba mea, formosa mea, et veni : 11jam enim hiems transiit ;imber abiit, et recessit. 12Flores apparuerunt in terra nostra ;tempus putationis advenit :vox turturis audita est in terra nostra ; 13ficus protulit grossos suos ;vine florentes dederunt odorem suum.Surge, amica mea, speciosa mea, et veni : 14columba mea, in foraminibus petr, in caverna maceri,ostende mihi faciem tuam,sonet vox tua in auribus meis :vox enim tua dulcis, et facies tua decora. 15Sponsa Capite nobis vulpes parvulasqu demoliuntur vineas :nam vinea nostra floruit. 16Dilectus meus mihi, et ego illi,qui pascitur inter lilia, 17donec aspiret dies, et inclinentur umbr.Revertere ; similis esto, dilecte mi, capre,hinnuloque cervorum super montes Bether.]