1[ Sponsus Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es !Oculi tui columbarum,absque eo quod intrinsecus latet.Capilli tui sicut greges caprarumqu ascenderunt de monte Galaad. 2Dentes tui sicut greges tonsarumqu ascenderunt de lavacro ;omnes gemellis ftibus,et sterilis non est inter eas. 3Sicut vitta coccinea labia tua,et eloquium tuum dulce.Sicut fragmen mali punici, ita gen tu,absque eo quod intrinsecus latet. 4Sicut turris David collum tuum,qu dificata est cum propugnaculis ;mille clypei pendant ex ea,omnis armatura fortium. 5Duo ubera tua sicut duo hinnuli,capre gemelli, qui pascuntur in liliis. 6Donec aspiret dies, et inclinentur umbr,vadam ad montem myrrh, et ad collem thuris. 7Tota pulchra es, amica mea,et macula non est in te. 8Veni de Libano, sponsa mea :veni de Libano, veni, coronaberis :de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon,de cubilibus leonum, de montibus pardorum. 9Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ;vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum,et in uno crine colli tui. 10Quam pulchr sunt mamm tu, soror mea sponsa !pulchriora sunt ubera tua vino,et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. 11Favus distillans labia tua, sponsa ;mel et lac sub lingua tua :et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. 12Hortus conclusus soror mea, sponsa,hortus conclusus, fons signatus. 13Emissiones tu paradisus malorum punicorum,cum pomorum fructibus, cypri cum nardo. 14Nardus et crocus, fistula et cinnamomum,cum universis lignis Libani ;myrrha et alo, cum omnibus primis unguentis. 15Fons hortorum, puteus aquarum viventium,qu fluunt impetu de Libano. 16Sponsa Surge, aquilo, et veni, auster :perfla hortum meum, et fluant aromata illius.]