1[ Sponsa Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum,ut pascatur in hortis, et lilia colligat. 2Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi,qui pascitur inter lilia. 3Sponsus Pulchra es, amica mea ;suavis, et decora sicut Jerusalem ;terribilis ut castrorum acies ordinata. 4Averte oculos tuos a me,quia ipsi me avolare fecerunt.Capilli tui sicut grex caprarumqu apparuerunt de Galaad. 5Dentes tui sicut grex oviumqu ascenderunt de lavacro :omnes gemellis ftibus,et sterilis non est in eis. 6Sicut cortex mali punici, sic gen tu,absque occultis tuis. 7Sexaginta sunt regin, et octoginta concubin,et adolescentularum non est numerus. 8Una est columba mea, perfecta mea,una est matris su, electa genetrici su.Viderunt eam fili, et beatissimam prdicaverunt ;regin et concubin, et laudaverunt eam. 9Qu est ista qu progreditur quasi aurora consurgens,pulchra ut luna, electa ut sol,terribilis ut castrorum acies ordinata ? 10Sponsa Descendi in hortum nucum,ut viderem poma convallium,et inspicerem si floruisset vinea,et germinassent mala punica. 11Nescivi : anima mea conturbavit me,propter quadrigas Aminadab. 12Chorus Revertere, revertere, Sulamitis !revertere, revertere ut intueamur te.]