1Tunc Tobias ingemuit, et cpit orare cum lacrimis, 2dicens : [Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt,et omnes vi tu, misericordia, et veritas, et judicium. 3Et nunc Domine, memor esto mei,et ne vindictam sumas de peccatis meis,neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum. 4Quoniam non obedivimus prceptis tuis,ideo traditi sumus in direptionem,et captivitatem, et mortem,et in fabulam, et in improperium omnibus nationibusin quibus dispersisti nos. 5Et nunc Domine, magna judicia tua,quia non egimus secundum prcepta tua,et non ambulavimus sinceriter coram te. 6Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum,et prcipe in pace recipi spiritum meum :expedit enim mihi mori magis quam vivere.] 7Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui, 8quoniam tradita fuerat septem viris, et dmonium nomine Asmodus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam. 9Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum. 10Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus su : et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit : 11sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam. 12Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum 13dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te. 14Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos dirigo. 15Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me. 16Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. 17Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me prbui. 18Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere. 19Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me. 20Non est enim in hominis potestate consilium tuum. 21Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. 22Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis. 23Sit nomen tuum, Deus Isral, benedictum in scula. 24In illo tempore exaudit sunt preces amborum in conspectu glori summi Dei : 25et missus est angelus Domini sanctus Raphal ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitat.