1Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris. 2Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum. 3Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens : Domine, invadit me. 4Et dixit ei angelus : Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare cpit ante pedes ejus. 5Tunc dixit ei angelus : Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi : sunt enim hc necessaria ad medicamenta utiliter. 6Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via : cetera salierunt, qu sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum. 7Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei : Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, qu de pisce servare jussisti ? 8Et respondens angelus, dixit ei : Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. 9Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur. 10Et dixit ei Tobias : Ubi vis ut maneamus ? 11Respondensque angelus, ait : Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliam prter eam. 12Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem. 13Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem. 14Tunc respondit Tobias, et dixit : Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt : sed et hoc audivi, quia dmonium occidit illos. 15Timeo ergo, ne forte et mihi hc eveniant : et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos. 16Tunc angelus Raphal dixit ei : Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus prvalere potest dmonium. 17Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et su libidini ita vacent sicut equus et mulus quibus non est intellectus : habet potestatem dmonium super eos. 18Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea. 19Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur dmonium. 20Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris. 21Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes. 22Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrah benedictionem in filiis consequaris.