1[Diligite justitiam, qui judicatis terram.Sentite de Domino in bonitate,et in simplicitate cordis qurite illum : 2quoniam invenitur ab his qui non tentant illum,apparet autem eis qui fidem habent in illum. 3Pervers enim cogitationes separant a Deo ;probata autem virtus corripit insipientes. 4Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia,nec habitabit in corpore subdito peccatis. 5Spiritus enim sanctus disciplin effugiet fictum,et auferet se a cogitationibus qu sunt sine intellectu,et corripietur a superveniente iniquitate. 6Benignus est enim spiritus sapienti,et non liberabit maledicum a labiis suis :quoniam renum illius testis est Deus,et cordis illius scrutator est verus,et lingu ejus auditor. 7Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum,et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis. 8Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere,nec prteriet illum corripiens judicium. 9In cogitationibus enim impii interrogatio erit ;sermonum autem illius auditio ad Deum veniet,ad correptionem iniquitatum illius. 10Quoniam auris zeli audit omnia,et tumultus murmurationum non abscondetur. 11Custodite ergo vos a murmuratione qu nihil prodest,et a detractione parcite lingu :quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit,os autem quod mentitur occidit animam.] 12[Nolite zelare mortem in errore vit vestr,neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum. 13Quoniam Deus mortem non fecit,nec ltatur in perditione vivorum. 14Creavit enim ut essent omnia,et sanabiles fecit nationes orbis terrarum :et non est in illis medicamentum exterminii,nec inferorum regnum in terra. 15Justitia enim perpetua est, et immortalis. 16Impii autem manibus et verbis accersierunt illam,et stimantes illam amicam, defluxerunt ;et sponsiones posuerunt ad illam,quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.]