1[Hc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum,cum solus esset creatus, custodivit, 2et eduxit illum a delicto suo,et dedit illi virtutem continendi omnia. 3Ab hac ut recessit injustus in ira sua,per iram homicidii fraterni deperiit. 4Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia,per contemptibile lignum justum gubernans. 5Hc et in consensu nequiti, cum se nationes contulissent,scivit justum, et conservavit sine querela Deo,et in filii misericordia fortem custodivit. 6Hc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem,descendente igne in Pentapolim : 7quibus in testimonium nequitifumigabunda constat deserta terra,et incerto tempore fructus habentes arbores :et incredibilis anim memoria stans figmentum salis. 8Sapientiam enim prtereuntes,non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona,sed et insipienti su reliquerunt hominibus memoriam,ut in his qu peccaverunt nec latere potuissent. 9Sapientia autem hos qui se observanta doloribus liberavit. 10Hc profugum ir fratris justum deduxit per vias rectas,et ostendit illi regnum Dei,et dedit illi scientiam sanctorum ;honestavit illum in laboribus,et complevit labores illius. 11In fraude circumvenientium illum affuit illi,et honestum fecit illum. 12Custodivit illum ab inimicis,et a seductoribus tutavit illum :et certamen forte dedit illi ut vinceret,et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. 13Hc venditum justum non dereliquit,sed a peccatoribus liberavit eum ;descenditque cum illo in foveam, 14et in vinculis non dereliquit illum,donec afferret illi sceptrum regni,et potentiam adversus eos qui eum deprimebant :et mendaces ostendit qui maculaverunt illum,et dedit illi claritatem ternam.] 15[Hc populum justum et semen sine querela liberavita nationibus qu illum deprimebant. 16Intravit in animam servi Dei,et stetit contra reges horrendos in portentis et signis. 17Et reddidit justis mercedem laborum suorum,et deduxit illos in via mirabili :et fuit illis in velamento diei,et in luce stellarum per noctem ; 18transtulit illos per mare Rubrum,et transvexit illos per aquam nimiam. 19Inimicos autem illorum demersit in mare,et ab altitudine inferorum eduxit illos.Ideo justi tulerunt spolia impiorum, 20et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum,et victricem manum tuam laudaverunt pariter : 21quoniam sapientia aperuit os mutorum,et linguas infantium fecit disertas.]