1[Sanctis autem tuis maxima erat lux,et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant.Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te ; 2et qui ante lsi erant, quia non ldebantur, gratias agebant,et ut esset differentia, donum petebant. 3Propter quod ignis ardentem columnamducem habuerunt ignot vi,et solem sine lsura boni hospitii prstitisti. 4Digni quidem illi carere luce,et pati carcerem tenebrarum,qui inclusos custodiebant filios tuos,per quos incipiebat incorruptum legis lumen sculo dari.] 5[Cum cogitarent justorum occidere infantes,et uno exposito filio et liberato,in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti,et pariter illos perdidisti in aqua valida. 6Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris,ut vere scientes quibus juramentis crediderunt,animquiores essent. 7Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum,injustorum autem exterminatio. 8Sicut enim lsisti adversarios,sic et nos provocans magnificasti. 9Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum,et justiti legem in concordia disposuerunt ;similiter et bona et mala recepturos justos,patrum jam decantantes laudes. 10Resonabat autem inconveniens inimicorum vox,et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium. 11Simili autem pna servus cum domino afflictus est,et popularis homo regi similia passus. 12Similiter ergo omnes, uno nomine mortis,mortuos habebant innumerabiles :nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant,quoniam uno momento qu erat prclariornatio illorum exterminata est. 13De omnibus enim non credentes, propter veneficia ;tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum,spoponderunt populum Dei esse. 14Cum enim quietum silentium contineret omnia,et nox in suo cursu medium iter haberet, 15omnipotens sermo tuus de clo, a regalibus sedibus,durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit, 16gladius acutus insimulatum imperium tuum portans :et stans, replevit omnia morte,et usque ad clum attingebat stans in terra. 17Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos,et timores supervenerunt insperati. 18Et alius alibi projectus semivivus,propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis. 19Visiones enim qu illos turbaverunt hc prmonebant,ne inscii quare mala patiebantur perirent. 20Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis,et commotio in eremo facta est multitudinis :sed non diu permansit ira tua. 21Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis,proferens servitutis su scutum,orationem et per incensum deprecationem allegans,restitit ir, et finem imposuit necessitati,ostendens quoniam tuus est famulus. 22Vicit autem turbas non in virtute corporis,nec armatur potentia :sed verbo illum qui se vexabat subjecit,juramenta parentum et testamentum commemorans. 23Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui,interstitit, et amputavit impetum,et divisit illam qu ad vivos ducebat viam. 24In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum ;et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta,et magnificientia tua in diademate capitis illius sculpta erat. 25His autem cessit qui exterminabat, et hc extimuit :erat enim sola tentatio ir sufficiens.]