1[Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus,et ex genere terreni illius qui prior factus est :et in ventre matris figuratus sum caro ; 2decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine :ex semine hominis, et delectamento somni conveniente. 3Et ego natus accepi communem arem,et in similiter factam decidi terram,et primam vocem similem omnibus emisi plorans. 4In involumentis nutritus sum, et curis magnis : 5nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium. 6Unus ergo introitus est omnibus ad vitam,et similis exitus. 7Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ;et invocavi, et venit in me spiritus sapienti : 8et prposui illam regnis et sedibus,et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. 9Nec comparavi illi lapidem pretiosum,quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua,et tamquam lutum stimabitur argentum in conspectu illius. 10Super salutem et speciem dilexi illam,et proposui pro luce habere illam,quoniam inextinguibile est lumen illius. 11Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa,et innumerabilis honestas per manus illius ; 12et ltatus sum in omnibus,quoniam antecedebat me ista sapientia,et ignorabam quoniam horum omnium mater est. 13Quam sine fictione didici,et sine invidia communico,et honestatem illius non abscondo. 14Infinitus enim thesaurus est hominibus ;quo qui usi sunt, participes facti sunt amiciti Dei,propter disciplin dona commendati. 15Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia,et prsumere digna horum qu mihi dantur :quoniam ipse sapienti dux est,et sapientium emendator. 16In manu enim illius et nos et sermones nostri,et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina. 17Ipse enim dedit mihi horum qu sunt scientiam veram,ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum, 18initium, et consummationem, et medietatem temporum,vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum, 19anni cursus, et stellarum dispositiones, 20naturas animalium, et iras bestiarum,vim ventorum, et cogitationes hominum,differentias virgultorum, et virtutes radicum. 21Et qucumque sunt absconsa et improvisa didici :omnium enim artifex docuit me sapientia.] 22[Est enim in illa spiritus intelligenti,sanctus, unicus, multiplex, subtilis,disertus, mobilis, incoinquinatus, certus,suavis, amans bonum, acutus,quem nihil vetat, benefaciens, 23humanus, benignus, stabilis, certus, securus,omnem habens virtutem, omnia prospiciens,et qui capiat omnes spiritus,intelligibilis, mundus, subtilis. 24Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia :attingit autem ubique propter suam munditiam. 25Vapor est enim virtutis Dei,et emanatio qudam est claritatis omnipotentis Dei sincera,et ideo nihil inquinatum in eam incurrit : 26candor est enim lucis tern,et speculum sine macula Dei majestatis,et imago bonitatis illius. 27Et cum sit una, omnia potest ;et in se permanens omnia innovat :et per nationes in animas sanctas se transfert ;amicos Dei et prophetas constituit. 28Neminem enim diligit Deus,nisi eum qui cum sapientia inhabitat. 29Est enim hc speciosior sole,et super omnem dispositionem stellarum :luci comparata, invenitur prior. 30Illi enim succedit nox ;sapientiam autem non vincit malitia.]