1[Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter,et disponit omnia suaviter.] 2[Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea,et qusivi sponsam mihi eam assumere,et amator factus sum form illius. 3Generositatem illius glorificat,contubernium habens Dei ;sed et omnium Dominus dilexit illam. 4Doctrix enim est disciplin Dei,et electrix operum illius. 5Et si diviti appetuntur in vita,quid sapientia locupletius qu operatur omnia ? 6Si autem sensus operatur,quis horum qu sunt magis quam illa est artifex ? 7Et si justitiam quis diligit,labores hujus magnas habent virtutes :sobrietatem enim et prudentiam docet,et justitiam, et virtutem,quibus utilius nihil est in vita hominibus. 8Et si multitudinem scienti desiderat quis,scit prterita, et de futuris stimat ;scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ;signa et monstra scit antequam fiant,et eventus temporum et sculorum. 9Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum,sciens quoniam mecum communicabit de bonis,et erit allocutio cogitationis et tdii mei. 10Habebo propter hanc claritatem ad turbas,et honorem apud seniores juvenis ; 11et acutus inveniar in judicio,et in conspectu potentium admirabilis ero,et facies principum mirabuntur me : 12tacentem me sustinebunt,et loquentem me respicient,et sermocinante me plura, manus ori suo imponent. 13Prterea habebo per hanc immortalitatem,et memoriam ternam his qui post me futuri sunt relinquam. 14Disponam populos,et nationes mihi erunt subdit : 15timebunt me audientes reges horrendi.In multitudine videbor bonus,et in bello fortis. 16Intrans in domum meam, conquiescam cum illa :non enim habet amaritudinem conversatio illius,nec tdium convictus illius,sed ltitiam et gaudium. 17Hc cogitans apud meet commemorans in corde meo,quoniam immortalitas est in cognatione sapienti, 18et in amicitia illius delectatio bona,et in operibus manuum illius honestas sine defectione,et in certamine loquel illius sapientia,et prclaritas in communicatione sermonum ipsius :circuibam qurens, ut mihi illam assumerem. 19Puer autem eram ingeniosus,et sortitus sum animam bonam. 20Et cum essem magis bonus,veni ad corpus incoinquinatum. 21Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ;et hoc ipsum erat sapienti, scire cujus esset hoc donum :adii Dominum, et deprecatus sum illum,et dixi ex totis prcordiis meis :]