1Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum. 2Et dixi : Quo tu vadis ? Et dixit ad me : Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus. 3Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus : 4et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem, pr multitudine hominum et jumentorum in medio ejus. 5Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus. 6[O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus,quoniam in quatuor ventos cli dispersi vos, dicit Dominus. 7O Sion ! fuge, qu habitas apud filiam Babylonis : 8quia hc dicit Dominus exercituum :Post gloriam misit me ad gentes qu spoliaverunt vos :qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei : 9quia ecce ego levo manum meam super eos,et erunt prd his qui serviebant sibi :et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. 10Lauda et ltare, filia Sion, quia ecce ego venio,et habitabo in medio tui, ait Dominus. 11Et applicabuntur gentes mult ad Dominum in die illa,et erunt mihi in populum,et habitabo in medio tui :et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. 12Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata,et eliget adhuc Jerusalem. 13Sileat omnis caro a facie Domini,quia consurrexit de habitaculo sancto suo.]