1Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans. 2Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Ego video volumen volans : longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum. 3Et dixit ad me : Hc est maledictio qu egreditur super faciem omnis terr : quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur. 4Educam illud, dicit Dominus exercituum : et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter : et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus. 5Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur. 6Et dixi : Quidnam est ? Et ait : Hc est amphora egrediens. Et dixit : Hc est oculus eorum in universa terra. 7Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphor. 8Et dixit : Hc est impietas. Et projecit eam in medio amphor, et misit massam plumbeam in os ejus. 9Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce du mulieres egredientes : et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et clum. 10Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quo ist deferunt amphoram ? 11Et dixit ad me : Ut dificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.