1Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoli, filii Amari, filii Ezeci, in diebus Josi, filii Amon, regis Jud. 2[Congregans congregabo omnia a facie terr, dicit Dominus : 3congregans hominem et pecus,congregans volatilia cli et pisces maris :et ruin impiorum erunt,et disperdam homines a facie terr, dicit Dominus. 4Et extendam manum meam super Judamet super omnes habitantes Jerusalem :et disperdam de loco hoc reliquias Baal,et nomina dituorum cum sacerdotibus ; 5et eos qui adorant super tecta militiam cli,et adorant et jurant in Domino,et jurant in Melchom ; 6et qui avertuntur de post tergum Domini,et qui non qusierunt Dominum,nec investigaverunt eum. 7Silete a facie Domini Dei,quia juxta est dies Domini :quia prparavit Dominus hostiam ;sanctificavit vocatos suos. 8Et erit : in die hosti Domini,visitabo super principes,et super filios regis,et super omnes qui induti sunt veste peregrina ; 9et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa,qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo. 10Et erit in die illa, dicit Dominus,vox clamoris a porta piscium,et ululatus a Secunda,et contritio magna a collibus. 11Ululate, habitatores Pil :conticuit omnis populus Chanaan,disperierunt omnes involuti argento. 12Et erit in tempore illo :scrutabor Jerusalem in lucernis,et visitabo super viros defixos in fcibus suis,qui dicunt in cordibus suis :Non faciet bene Dominus, et non faciet male. 13Et erit fortitudo eorum in direptionem,et domus eorum in desertum :et dificabunt domos, et non habitabunt ;et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum. 14Juxta est dies Domini magnus :juxta est, et velox nimis.Vox diei Domini amara :tribulabitur ibi fortis. 15Dies ir dies illa,dies tribulationis et angusti,dies calamitatis et miseri,dies tenebrarum et caliginis,dies nebul et turbinis, 16dies tub et clangoris super civitates munitas,et super angulos excelsos. 17Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cci,quia Domino peccaverunt ;et effundetur sanguis eorum sicut humus,et corpora eorum sicut stercora. 18Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eosin die ir Domini :in igne zeli ejus devorabitur omnis terra,quia consummationem cum festinatione facietcunctis habitantibus terram.]