1Accidit autem post haec, ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius eius pro eo. 2Dixitque David: " Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas; praestitit enim pater eius mihi gratiam ". Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon, ut consolarentur Hanon, 3dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: " Tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit, qui consolentur te; nec animadvertis quod, ut explorent et investigent et evertant terram tuam, venerint ad te servi eius ". 4Igitur Hanon pueros David tulit et rasit et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos. 5Qui cum abissent et hoc mandassent David, misit in occursum eorum - grandem enim contumeliam sustinuerant - et praecepit, ut manerent in Iericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur. 6Videntes autem filii Ammon quod odiosos se fecissent David, tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Maacha et de Soba currus et equites; 7conduxeruntque sibi triginta duo milia curruum et regem Maacha cum populo eius. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba; filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum. 8Quod cum audisset David, misit Ioab et omnem exercitum virorum fortium. 9Egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis; reges autem, qui ad auxilium venerant, separatim in agro steterunt. 10Igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israel et perrexit contra Syrum; 11reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui, et perrexerunt contra filios Ammon. 12Dixitque: " Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi; si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in praesidium. 13Confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri; Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet ". 14Appropinquavit ergo Ioab et populus, qui cum eo erat, contra Syrum ad proelium, et fugerunt a facie eorum. 15Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem. Reversusque est etiam Ioab in Ierusalem. 16Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuntios et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium; Sophach autem princeps militiae Adadezer erat dux eorum. 17Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israel et transivit Iordanem venitque ad eos et direxit ex adverso aciem et pugnavit cum eis. 18Fugit autem Syrus Israel, et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem. 19Videntes autem servi Adadezer se ab Israel esse superatos, fecerunt pacem cum David et servierunt ei; noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon.