1Filii autem Israel secundum numerum suum, principes fa miliarum, tribuni et centuriones et praefecti, qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, unaquaeque turma viginti quattuor milia. 2Primae turmae in primo mense Iesbaam praeerat filius Zabdiel, et sub eo viginti quattuor milia; 3erat de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo. 4Secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites, et sub eo viginti quattuor milia. 5Dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdotis, et in divisione sua viginti quattuor milia; 6ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta; praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius. 7Quartus, mense quarto, Asael frater Ioab et Zabadias filius eius post eum, et in turma eius viginti quattuor milia. 8Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Zaraita, et in turma eius viginti quattuor milia. 9Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites, et in turma eius viginti quattuor milia. 10Septimus, mense septimo, Helles Phalonites de filiis Ephraim, et in turma eius viginti quattuor milia. 11Octavus, mense octavo, Sobbochai Husathites de stirpe Zara, et in turma eius viginti quattuor milia. 12Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Beniamin, et in turma eius viginti quattuor milia. 13Decimus, mense decimo, Maharai Netophathites de stirpe Zara, et in turma eius viginti quattuor milia. 14Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis Ephraim, et in turma eius viginti quattuor milia. 15Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Netophathites de stirpe Othoniel, et in turma eius viginti quattuor milia. 16Porro tribubus praeerant Israel: Rubenitis dux Eliezer filius Zechri; Simeonitis Saphatia filius Maacha; 17Levitis Hasabias filius Camuel; Aaronitis Sadoc; 18Iudae Eliu de fratribus David; Issachar Amri filius Michael; 19Zabulon Iesmaias filius Abdiae; Nephthali Ierimoth filius Azriel; 20filiis Ephraim Osee filius Ozaziu; dimidio tribus Manasse Ioel filius Phadaiae; 21et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zachariae; Beniamin autem Iasiel filius Abner; 22Dan vero Azareel filius Ieroham: hi principes tribuum Israel. 23Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius, quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israel quasi stellas caeli. 24Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec complevit, quia super hoc ira irruerat in Israel, et idcirco numerus non est relatus in librum annalium regis David. 25Super thesauros autem regis fuit Azmaveth filius Adiel; his autem thesauris, qui erant in regione, in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae. 26Operi autem rustico et agricolis, qui exercebant terram, praeerat Ezri filius Chelub. 27Vinearumque cultoribus Semei Ramathites; cellis autem vinariis in vineis Zabdi Sephamatites. 28Nam super oliveta et ficeta, quae erant in Sephela, Baalhanan Gederites; super apothecas autem olei Ioas. 29Porro armentis, quae pascebantur in Saron, praepositus fuit Setrai Saronites, et super boves in vallibus Saphat filius Adli. 30Super camelos vero Ubil Ismaelites, et super asinas Iehedeia Meronathites; 31super oves quoque Iaziz Agarenus: omnes hi principes substantiae regis David. 32Ionathan autem patruus David consiliarius, vir prudens et litteratus, ipse et Iahiel filius Hachamonitis erant cum filiis regis. 33Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis; 34post Achitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Ioab.