1De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordina vi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. 2Per primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectae fiant. 3Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem; 4quod si dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt. 5Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo; 6apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis, quocumque iero. 7Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. 8Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten; 9ostium enim mihi apertum est magnum et efficax, et adversarii multi. 10Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sit apud vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego; 11ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cum fratribus. 12De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cum fratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum ei opportunum fuerit. 13Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini; 14omnia vestra in caritate fiant. 15Obsecro autem vos, fratres: nostis domum Stephanae, quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos; 16ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti. 17Gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt; 18refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognoscite ergo, qui eiusmodi sunt. 19Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia. 20Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem in osculo sancto. 21Salutatio mea manu Pauli. 22Si quis non amat Dominum, sit anathema. Marana tha! 23Gratia Domini Iesu vobiscum. 24Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu.