1Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iu dicari apud iniquos et non apud sanctos? 2An nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis minimis iudiciis? 3Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis saecularia? 4Saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum? 5Ad verecundiam vestram dico! Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum? 6Sed frater cum fratre iudicio contendit, et hoc apud infideles? 7Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini? 8Sed vos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus! 9An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores 10neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt. 11Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri! 12" Omnia mihi licent! ". Sed non omnia expediunt. " Omnia mihi licent! . Sed ego sub nullius redigar potestate. 13" Esca ventri, et venter escis! ". Deus autem et hunc et has destruet. Corpus autem non fornicationi sed Domino, et Dominus corpori; 14Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam. 15Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Absit! 16An nescitis quoniam, qui adhaeret meretrici, unum corpus est? " Erunt enim, inquit, duo in carne una ". 17Qui autem adhaeret Domino, unus Spiritus est. 18Fugite fornicationem! Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. 19An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? 20Empti enim estis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro.