1Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel. 2In anno autem tertio descendit Iosaphat rex ludae ad regem Israel, 3dixitque rex Israel ad servos suos: " Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae? ". 4Et ait ad Iosaphat: " Veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad? ". 5Dixitque Iosaphat ad regem Israel: " Sicut ego sum, ita et tu; populus meus et populus tuus unum sunt, et equites mei et equites tui ". Dixitque Iosaphat ad regem Israel: " Quaere, oro te, hodie sermonem Domini ". 6Congregavit ergo rex Israel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos: " Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? ". Qui responderunt: " Ascende, et dabit Dominus in manu regis ". 7Dixit autem Iosaphat: " Non est hic et alius propheta Domini, ut interrogemus per eum? ". 8Et ait rex Israel ad Iosaphat: " Remansit vir unus, per quem possimus interrogare Dominum; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum: Michaeas filius Iemla ". Cui Iosaphat ait: " Ne loquaris ita, rex . 9Vocavit ergo rex Israel eunuchum quendam et dixit ei: " Festina adducere Michaeam filium Iemla ". 10Rex autem Israel et Iosaphat rex Iudae sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae; et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum. 11Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea et ait: " Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam ". 12Omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes: " Ascende in Ramoth Galaad et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis ". 13Nuntius vero, qui ierat ut vocaret Michaeam, locutus est ad eum dicens: Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona praedicant; sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona ". 14Cui Michaeas ait: " Vivit Dominus quia, quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar! ". 15Venit itaque ad regem, et ait illi rex: " Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum, an cessare? ". Cui ille respondit: " Ascende et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis ". 16Dixit autem rex ad eum: " Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi, nisi quod verum est in nomine Domini ". 17Et ille ait: Vidi cunctum Israeldispersum in montibusquasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: "Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace" ". 18Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat: " Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum? ". 19Ille vero addens ait: " Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris. 20Et ait Dominus: "Quis decipiet Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad?". Et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter. 21Egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait: "Ego decipiam illum". Cui locutus est Dominus: "In quo?". 22Et ille ait: "Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius". Et dixit Dominus: "Decipies et praevalebis; egredere et fac ita". 23Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum . 24Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeam in maxillam et dixit: " Quomodo transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? ". 25Et ait Michaeas: " Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris ". 26Et ait rex Israel: " Tolle Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium regis, 27et dic eis: "Haec dicit rex: Mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae, donec revertar in pace" ". 28Dixitque Michaeas: " Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me ". Et ait: " Audite, populi omnes! ". 29Ascendit itaque rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad. 30Dixitque rex Israel ad Iosaphat: " Mutato aspectu ineundum est proelium; tu autem induere vestibus tuis ". Porro rex Israel mutavit aspectum et ingressus est bellum. 31Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus dicens: " Non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam, nisi contra regem Israel solum ". 32Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel et impetu facto pugnabant contra eum. Et exclamavit Iosaphat; 33intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel et cessaverunt ab eo. 34Vir autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et percussit regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille dixit aurigae suo: " Verte manum tuam et eice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum ". 35Aggravatum est ergo proelium in die illa; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus. 36Et clamor insonuit in universo exercitu ad solis occasum: " Unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam! ". 37Mortuus est igitur rex et perlatus est Samariam; sepelieruntque regem in Samaria. 38Et laverunt currum eius in piscina Samariae; et linxerunt canes sanguinem eius, et scorta laverunt se iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat. 39Reliqua vero gestorum Achab et universa, quae fecit, et domus eburnea, quam aedificavit, cunctaeque urbes, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? 40Dormivit ergo Achab cum patribus suis; et regnavit Ochozias filius eius pro eo. 41Iosaphat vero filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel; 42triginta quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et viginti quinque annos regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Azuba filia Selachi. 43Et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea; fecitque, quod rectum erat in conspectu Domini. 44Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc enim populus sacrificabat et adolebat in excelsis. 45Pacemque fecit Iosaphat cum rege Israel. 46Reliqua autem gestorum Iosaphat et opera eius, quae fortiter gessit, et proelia, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? 47Sed et reliquias prostibulorum, qui remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra. 48Nec erat tunc rex in Edom sed praefectus regius. 49Rex vero Iosaphat fecerat naves Tharsis, quae navigarent in Ophir propter aurum; et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber. 50Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: " Vadant servi mei cum servis tuis in navibus ". Et noluit Iosaphat. 51Dormivitque Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui; regnavitque Ioram filius eius pro eo. 52Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israel in Samaria anno septimo decimo Iosaphat regis Iudae regnavitque super Israel duobus annis. 53Et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; 54servivit quoque Baal et adoravit eum et irritavit Dominum, Deum Israel, iuxta omnia, quae fecerat pater eius.