1Factum est igitur quadringente simo et octogesimo anno egres sionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Ziv - ipse est mensis secundus - regni Salomonis super Israel, aedificare coepit domum Domino. 2Domus autem, quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine. 3Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. 4Fecitque in templo fenestras cum marginibus et cancellis. 5Et aedificavit contra parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et Dabir et fecit latera in circuitu. 6Tabulatum, quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis; gradus enim posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non ingrederentur trabes in muros templi. 7Domus autem cum aedificaretur, lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est; et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo, cum aedificaretur. 8Ostium lateris inferioris in parte erat domus dextrae, et per cochleam ascendebant in medium latus et a medio in tertium. 9Et aedificavit domum et consummavit eam; texit quoque domum laquearibus cedrinis. 10Aedificavit ergo stratum contra omnem domum quinque cubitis altitudinis et iunxit domui lignis cedrinis. 11Et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens: 12" Domus haec, quam aedificas, si ambulaveris in praeceptis meis et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum; 13et habitabo in medio filiorum Israel et non derelinquam populum meum Israel ". 14Igitur aedificavit Salomon domum et consummavit eam. 15Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulis cedrinis; a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. 16Aedificavitque viginti cubitorum a posteriore parte templi tabulis cedrinis a pavimento usque ad superiora; et fecit ei intrinsecus Dabir, id est sancta sanctorum. 17Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum ante illud. 18Et cedrus in domo intrinsecus sculptas habebat colocynthidas et calices apertos florum. Omnia cedrinis tabulis vestiebantur, nec omnino lapis apparere poterat in pariete. 19Dabir autem in medio domus in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini. 20Habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis; et vestivit illud auro purissimo et fecit altare cedrinum ante Dabir. 21Domum quoque operuit Salomon intrinsecus auro purissimo et posuit catenas aureas ante Dabir. 22Nihilque erat in templo, quod non auro tegeretur; sed et totum altare Dabir texit auro. 23Et fecit in Dabir duos cherubim de lignis oleastri decem cubitorum altitudinis. 24Quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala cherub altera, id est decem cubitos habentes a summitate alae unius usque ad alae alterius summitatem. 25Decem quoque cubitorum erat cherub secundus, mensura par et effigies una erat duobus cherubim; 26altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et similiter cherub secundus. 27Posuitque cherubim in medio templi interioris; extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum; alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant. 28Texit quoque cherubim auro. 29Et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis caelaturis; et fecit in eis cherubim et palmas et calices apertos florum intrinsecus et foras. 30Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus. 31Et pro ingressu Dabir fecit valvas de lignis oleastri postesque cum marginibus quinque. 32Et in duabus valvis de lignis oleastri scalpsit cherubim et palmas et calices apertos florum et vestivit ea auro operiens tam cherubim quam palmas et cetera auro. 33Fecitque eodem modo pro introitu templi postes cum quattuor marginibus de lignis oleastri 34et duas valvas de lignis abiegnis; et utraque valva duplex erat et versatilis. 35Et scalpsit cherubim et palmas et calices apertos florum operuitque omnia laminis aureis. 36Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum cedri. 37Anno quarto fundata est domus Domini in mense Ziv; 38et in anno undecimo, mense Bul - ipse est mensis octavus - perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus; aedificavitque eam annis septem.