1Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Pon ti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae, 2secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur. 3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, 4in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem, conservatam in caelis propter vos, 5qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. 6In quo exsultatis, modicum nunc si oportet contristati in variis tentationibus, 7ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi. 8Quem cum non videritis, diligitis; in quem nunc non videntes, credentes autem, exsultatis laetitia inenarrabili et glorificata, 9reportantes finem fidei vestrae salutem animarum. 10De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vos gratia prophetaverunt, 11scrutantes in quod vel quale tempus significaret, qui erat in eis Spiritus Christi, praenuntians eas, quae in Christo sunt, passiones et posteriores glorias; 12quibus revelatum est quia non sibi ipsis, vobis autem ministrabant ea, quae nunc nuntiata sunt vobis per eos, qui evangelizaverunt vos, Spiritu Sancto misso de caelo, in quae desiderant angeli prospicere. 13Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam in revelatione Iesu Christi. 14Quasi filii oboedientiae, non configurati prioribus in ignorantia vestra desideriis, 15sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis, 16quoniam scriptum est: " Sancti eritis, quia ego sanctus sum ". 17Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini, 18scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione a patribus tradita, 19sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi, 20praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, 21qui per ipsum fideles estis in Deum, qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deum. 22Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius, 23renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivum et permanens: 24quiaomnis caro ut fenum,et omnis gloria eius tamquam flos feni.Exaruit fenum, et flos decidit; 25verbum autem Domini manet in aeternum.Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.