1Deponentes igitur omnem ma litiam et omnem dolum et simu lationes et invidias et omnes detractiones, 2sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, 3si gustastis quoniam dulcis Dominus. 4Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum, 5et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum. 6Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum;et, qui credit in eo, non confundetur ". 7Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli " 8et " lapis offensionis et petra scandali "; qui offendunt verbo non credentes, in quod et positi sunt. 9Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum: 10qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. 11Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam; 12conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis. 13Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasi praecellenti 14sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum; 15quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam, 16quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei. 17Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate. 18Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis. 19Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste. 20Quae enim gloria est, si peccantes et colaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum. 21In hoc enim vocati estis, quiaet Christus passus est pro vobis,vobis relinquens exemplum,ut sequamini vestigia eius: 22qui peccatum non fecit,nec inventus est dolus in ore ipsius; 23qui cum malediceretur, non remaledicebat;cum pateretur, non comminabatur, commendabat autem iuste iudicanti; 24qui peccata nostra ipse pertulitin corpore suo super lignum,ut peccatis mortui iustitiae viveremus;cuius livore sanati estis. 25Eratis enim sicut oves errantes,sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.