1Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Chri sti passionum, qui et eius, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator: 2Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie, 3neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregis. 4Et cum apparuerit Princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coro nam. 5Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quiaDeus superbis resistit,humilibus autem dat gratiam. 6Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore, 7omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. 8Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. 9Cui resistite fortes fide, scientes eadem passionum ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri. 10Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit, fundabit. 11Ipsi imperium in saecula saeculorum. Amen. 12Per Silvanum vobis fidelem fratrem, ut arbitror, breviter scripsi, obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei; in qua state. 13Salutat vos, quae est in Babylone, coelecta et Marcus filius meus. 14Salutate invicem in osculo caritatis.Pax vobis omnibus, qui estis in Christo.