1Et surrexit David et abiit; sed et Ionathan ingressus est civitatem. 2Venit autem David in Nob ad Achimelech sacerdotem, et obstupuit Achimelech eo quod venisset David, et dixit ei: " Quare tu solus et nullus est tecum? ". 3Et ait David ad Achimelech sacerdotem: " Rex praecepit mihi negotium et dixit: "Nemo sciat rem, propter quam a me missus es, et cuiusmodi tibi praecepta dederim"; pueris vero condixi in illum et illum locum. 4Nunc igitur, si habes ad manum quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris ". 5Et respondens sacerdos David ait ei: " Non habeo panes laicos ad manum, sed tantum panem sanctum; si mundi sunt pueri maxime a mulieribus? ". 6Et respondit David sacerdoti et dixit ei: " Equidem, si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora puerorum sancta, quamvis iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti quoad corpora ". 7Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem; neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi. 8Erat autem ibi vir de servis Saul in die illa retentus ante Dominum; et nomen eius Doeg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul. 9Dixit autem David ad Achimelech: " Si habes hic ad manum hastam aut gladium? Quia gladium meum et arma mea non tuli mecum; negotium enim regis urgebat ". 10Et dixit sacerdos: " Ecce hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in valle Terebinthi; est involutus pallio post ephod. Si istum vis tollere, tolle, neque enim est alius hic absque eo ". Et ait David: " Non est huic alter similis; da mihi eum ". 11Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth. 12Dixeruntque ei servi Achis: " Numquid non iste est David rex terrae? Nonne huic cantabant per choros dicentes: "Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua"? ". 13Posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth. 14Et immutavit os suum coram eis; et insaniebat inter manus eorum et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae in barbam. 15Et ait Achis ad servos suos: " Vidistis hominem insanum. Quare adduxistis eum ad me? 16An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret, me praesente? Hicine ingredietur domum meam? ".