1Abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam; quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius, descenderunt ad eum illuc. 2Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo; et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri. 3Et profectus est David inde in Maspha, quae est Moab, et dixit ad regem Moab: " Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus ". 4Et reliquit eos ante faciem regis Moab; manseruntque apud eum cunctis diebus, quibus David fuit in praesidio. 5Dixitquc Gad propheta ad David: " Noli manere in praesidio. Proficiscere et vade in terram Iudae ". Et profectus David venit in saltum Haret. 6Et audivit Saul quod detectus fuisset David et viri, qui erant cum eo. Saul autem, cum maneret in Gabaa et esset sub myrice, quae est in excelso, hastam manu tenens, cunctique servi eius circumstarent eum, 7ait ad servos suos, qui assistebant ei: " Audite, Beniaminitae. Etiam omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones, 8quoniam coniurastis omnes adversum me. Et non est qui mihi renuntiet quod filius meus foedus iunxerit cum filio Isai; non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi sicut hodie ". 9Respondens autem Doeg Idumaeus, qui assistebat cum servis Saul: " Vidi, inquit, filium Isai in Nob apud Achimelech filium Achitob; 10qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei, sed et gladium Goliath Philisthaei dedit illi ". 11Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob et omnem domum patris eius, sacerdotum, qui erant in Nob; qui venerunt universi ad regem. 12Et ait Saul: " Audi, fili Achitob ". Qui respondit: " Praesto sum, domine ". 13Dixitque ad eum Saul: " Quare coniurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me insidiator, sicut est hodie? ". 14Respondensque Achimelech regi ait: " Et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et dux satellitum tuorum et gloriosus in domo tua? 15Num hodie coepi consulere pro eo Deum? Absit hoc a me, ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi, adversus universam domum patris mei; non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande ". 16Dixitque rex: " Morte morieris, Achimelech, tu et omnis domus patris tui ". 17Et ait rex emissariis, qui circumstabant eum: " Convertimini et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est; scientes quod fugisset, non indicaverunt mihi ". Noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini. 18Et ait rex ad Doeg: " Convertere tu et irrue in sacerdotes ". Conversusque Doeg Idumaeus irruit in sacerdotes; et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo. 19Nob autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, parvulos et lactantes, bovem et asinum et ovem in ore gladii. 20Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cuius nomen erat Abiathar, fugit ad David 21et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini. 22Et ait David ad Abiathar: " Sciebam in die illa quod, cum ibi esset Doeg Idumaeus, procul dubio annuntiaret Saul; ego sum reus omnium animarum domus patris tui. 23Mane mecum, ne timeas; qui enim quaerit animam meam, quaerit et animam tuam, mecumque servaberis ".