1Philisthim autem pugnabant adversum Israel; et fugerunt viri Israel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe. 2Irrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul. 3Totumque pondus proelii versum est in Saul; et consecuti sunt eum viri arcu, et vulneratus est vehementer a sagittariis. 4Dixitque Saul ad armigerum suum: " Evagina gladium tuum et percute me, ne forte veniant incircumcisi isti et confodiant me et illudant mihi ". Et noluit armiger eius; erat enim nimio timore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium et irruit super eum. 5Quod cum vidisset armiger eius, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo. 6Mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius in die illa pariter. 7Videntes autem viri Israel, qui erant trans vallem et trans Iordanem, quod fugissent viri Israelitae et quod mortuus esset Saul et filii eius, reliquerunt civitates suas et fugerunt. Veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi. 8Facta autem die altera, venerunt Philisthim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe. 9Et praeciderunt caput Saul et exspoliaverunt eum armis, quae miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templis idolorum suorum et populo. 10Et posuerunt arma eius in templo Astharoth, corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan. 11Quod cum audissent habitatores Iabes Galaad, quaecumque fecerant Philisthim Saul, 12surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan; veneruntque Iabes et combusserunt ea ibi. 13Et tulerunt ossa eorum et sepelierunt sub myrice in Iabes et ieiunaverunt septem diebus.