1Utinam sustineretis modi cum quid insipientiae meae; sed et supportate me! 2Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. 3Timeo autem, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate et castitate, quae est in Christum. 4Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium Spiritum accipitis, quem non accepistis, aut aliud evangelium, quod non recepistis, recte pateremini. 5Existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis; 6nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omni autem manifestantes in omnibus ad vos. 7Aut numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini, quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis? 8Alias ecclesias exspoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum 9et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo. 10Est veritas Christi in me, quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae. 11Quare? Quia non diligo vos? Deus scit! 12Quod autem facio et faciam, ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. 13Nam eiusmodi pseudoapostoli, operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. 14Et non mirum, ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis; 15non est ergo magnum, si et ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae, quorum finis erit secundum opera ipsorum. 16Iterum dico, ne quis me putet insipientem esse; alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier. 17Quod loquor, non loquor secundum Dominum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriationis. 18Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. 19Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes; 20sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. 21Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus; in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego. 22Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et ego. 23Ministri Christi sunt? Minus sapiens dico, plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter; 24a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi, 25ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui; 26in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus; 27in labore et aerumna, in vigiliis saepe, in fame et siti, in ieiuniis frequenter, in frigore et nuditate; 28praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. 29Quis infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? 30Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. 31Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior. 32Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet; 33et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius.