1Nam de ministerio, quod fit in sanctos, superfluum est mihi scribere vobis; 2scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedonas, quoniam Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit plurimos. 3Misi autem fratres, ut ne, quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut, quemadmodum dixi, parati sitis, 4ne, cum venerint mecum Macedones et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, ut non dicam vos, in hac substantia. 5Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem vestram, ut haec sit parata sic quasi benedictio, non quasi avaritia. 6Hoc autem: qui parce seminat, parce et metet; et, qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et metet. 7Unusquisque prout destinavit corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus. 8Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut, in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, 9sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus;iustitia eius manet in aeternum ". 10Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae. 11In omnibus locupletati in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo 12- quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea, quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones Deo - 13per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communionis in illos et in omnes, 14et ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis. 15Gratias Deo super inenarrabili dono eius.