1Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum: " Ecce locus, in quo habitamus coram te, angustus est nobis. 2Eamus usque ad Iordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum ". Qui dixit: " Ite ". 3Et ait unus ex illis: " Veni ergo et tu cum servis tuis ". Respondit: " Ego veniam ". 4Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Iordanem, caedebant ligna. 5Accidit autem, ut, cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam; exclamavitque ille et ait: " Heu, domine mi! Et hoc ipsum mutuo acceperam! ". 6Dixit autem homo Dei: " Ubi cecidit? ". At ille monstravit ei locum. Praecidit ergo lignum et misit illuc, natavitque ferrum. 7Et ait: " Tolle!". Qui extendit manum et tulit illud. 8Rex autem Syriae pugnabat contra Israel; consiliumque iniit cum servis suis dicens: " In loco illo et illo ponamus insidias ". 9Misit itaque vir Dei ad regem Israel dicens: " Cave, ne transeas in loco illo, quia ibi Syri in insidiis sunt ". 10Misit rex Israel ad locum, quem dixerat ei vir Dei et de quo praemonuerat eum, et observavit se ibi non semel neque bis. 11Conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re et, convocatis servis suis, ait: " Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israel? ". 12Dixitque unus servorum eius: " Nequaquam, domine mi rex. Sed Eliseus propheta, qui est in Israel, indicat regi Israel omnia verba, quaecumque locutus fueris in conclavi tuo ". 13Dixit eis: " Ite et videte ubi sit, ut mittam et capiam eum ". Annuntiaveruntque ei dicentes: " Ecce in Dothain ". 14Misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus; qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem. 15Consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens: Heu, domine mi, quid faciemus? ". 16At ille respondit: "Noli timere; plures enim nobiscum sunt quam cum illis". 17Oravitque Eliseus dicens: " Domine, aperi oculos huius, ut videat ". Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit, et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei. 18Hostes vero descenderunt ad eum. Porro Eliseus oravit Dominum dicens: " Percute, obsecro, gentem hanc caecitate! ". Percussitque eos Dominus, ne viderent iuxta verbum Elisei. 19Dixit autem ad eos Eliseus: " Non est haec via, nec ista est civitas; sequimini me, et ostendam vobis virum, quem quaeritis ". Duxit ergo eos in Samariam. 20Cumque ingressi fuissent in Samaria, dixit Eliseus: " Domine, aperi oculos istorum, ut videant ". Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt esse se in medio Samariae. 21Dixitque rex Israel ad Eliseum, cum vidisset eos: " Numquid percutiam eos, pater mi? ". 22At ille ait: " Non percuties; neque enim, quos cepisti gladio et arcu tuo, percutis. Pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum ". 23Appositaque est eis ciborum magna praeparatio, et comederunt et biberunt, et dimisit eos; abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt turmae Syriae in terram Israel. 24Factum est autem post haec, congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam. 25Factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est, donec venumdaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis. 26Cumque rex Israel transiret per murum, mulier exclamavit ad eum dicens: Salva me, domine mi rex! ". 27Qui ait: " Non, salvet te te Dominus. Unde salvare te possum? De area an de torculari? ". Dixitque ad eam rex: " Quid tibi vis? ". Quae respondit: 28" Mulier ista dixit mihi: "Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras". 29Coximus ergo filium meum et comedimus. Dixique ei die altera: Da filium tuum, ut comedamus eum; quae abscondit filium suum ". 30Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua. Et transibat super murum, viditque omnis populus cilicium, quo vestitus erat ad carnem intrinsecus. 31Et ait: " Haec mihi faciat Deus et haec addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super eum hodie ". 32Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Praemisit itaque rex virum. Sed antequam veniret nuntius, Eliseus dixit ad senes: " Numquid scitis quod miserit filius homicidae hic, ut praecidatur caput meum? Videte ergo, cum venerit nuntius, claudite ostium et non sinatis eum introire; ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est ". 33Et adhuc illo loquente eis, apparuit rex, qui veniebat ad eum, et ait: Ecce, tantum malum a Domino est; quid amplius exspectabo a Domino? ".