1Rogamus autem vos, fratres, circa adventum Domini nostri Iesu Christi et nostram congregationem in ipsum, 2ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini. 3Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis, 4qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus. 5Non retinetis quod, cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? 6Et nunc quid detineat scitis, ut ipse reveletur in suo tempore. 7Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet nunc, donec de medio fiat. 8Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui, 9eum, cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus 10et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent. 11Et ideo mittit illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, 12ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. 13Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres, dilecti a Domino, quod elegerit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus et fide veritatis; 14ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi. 15Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram. 16Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, 17consoletur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono.