1Hoc autem scito, quod in no vissimis diebus instabunt tem pora periculosa. 2Erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti, 3sine affectione, sine foedere, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, 4proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei, 5habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et hos devita. 6Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis concupiscentiis, 7semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenire valentes. 8Quemadmodum autem Iannes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; 9sed ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. 10Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, 11persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris, quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus. 12Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur; 13mali autem homines et seductores proficient in peius, in errorem mittentes et errantes. 14Tu vero permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris, 15et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu. 16Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia, 17ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.